CAPUT 24

Ecce, charissimi, praedixi vobis simpliciter, ut intelligere possitis quae sint unicuique ventura. Nemo jam se de ignorantia poterit excusare: quoniam mors et vita praenuntiata sunt vobis, supplicia impiorum, et gloria justorum. Jam vero in arbitrio vestro consistit eligere quod teneatis. Unusquisque enim quod hic concupierit et assecutus fuerit, hoc utique possidebit. Vitam ergo aeternam toto nisu concupiscite: nec emendationem vestram diutius differatis, sed ad lucranda coelestia regna ultro ipsi relinquite quod lucis hujus fine perdendum est. Surgat jam, quaeso, quicumque peccati catena constrictus tenetur, et expergefactus a somno suae mortis evigilet. Recurrat ad confessionem, et agat poenitentiam. Nec erubescat publice poenitere super immunditiis quas gessit: quia revera multo melius est hic pauco tempore poenitere, quam per tot millia annorum inferni supplicia sustinere. Si ex toto corde poenituerit, cito succurret illi Redemptor qui quatriduanum jam fetidum suscitavit Lazarum (Joan. XI, 43). Paratus est ille semper misericordiae sinus, et clementer exspectat, ut suscipiat poenitentes. Non est enim, sicut scriptum tenemus, de quamvis magnis criminibus remittendis Dei unquam misericordia desperanda: quia ipse quotidie clamat per prophetam dicens, Quacumque die conversus fuerit peccator ab immunditia sua, omnes iniquitates ejus erunt in oblivione coram me (Ezech. XVIII, 21). Et rursus per alium prophetam dicit, Ego sum Dominus Deus vester qui deleo iniquitates vestras (Isai. XLIII, 25). Et illud de Evangelio, Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7). Et illud: Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Considerate, fratres charissimi, quam larga est bonitas Dei nostri, quam ineffabilis misericordia ejus. Quotidie contemnitur; et quotidie nos ad poenitentiam benignissima pietate invitat. Fiduciam nobis pia ejus largitio praestat: ut nec desperemus de Christi misericordia, nec tamen nobis absque fructu poenitentiae veniam concessam praesumamus. Dominus enim quantum patris pietate indulgens semper et misericors est, tantum judicis majestate severus est et metuendus. Potest quidem reis dare indulgentiam, potest ipse suam reflectere sententiam, potest poenitenti gratias indulgere ; non potest tamen nisi justissime judicare: quoniam non est apud Deum commutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacobi I, 17). Aequissime enim judicat, atque aequaliter secundum uniuscujusque facta repensat; bona scilicet bonis, et mala malis. Ideoque, charissimi, reminiscimini quae egistis: et si vos deliquisse cognoscitis, sine aliqua dilatione ad poenitentiae medicamenta confugite. Audite prophetam admonentem: Nolite, inquit, tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem (Eccli. V, 8), quia nescitis quid crastino futurum sit. Mementote semper quod ante conspectum omnipotentis Dei conversamini, qui prospicit omnium hominum non solum facta, sed et cogitationes, sicut et Apostolus ait: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, sed omnia nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13).