|
Haec jugiter cogitantes, intentissima sollicitudine vos
custodite, ultimique diei vos adventui cum bonis operibus semper
praeparate. Ecce jam, ut certissime tenemus, finis mundi in promptu
est, jam finis saeculi instat: et, quod lugendum est, tanta mala
quotidie fiunt, tantae tribulationes crebrescunt, ut per haec etiam
mundus finem suum quodam modo proclamare videatur. Ecce omnia quae
Prophetae vaticinaverunt, quaeque praedixerunt Apostoli, pene jam
completa sunt: solus dies judicii et horribilis Antichristi adventus
adhuc restat. Ecce bellum super bellum, tribulatio super
tribulationem, fames super famem, pestilentia super pestilentiam, et
gens supra gentem consurgit. Omnia quae dudum sunt praedicta, nos jam
videmus impleta. Quare ergo sumus lapidei, et ferreum pectus
possidemus, ut pro remedio animae nostrae inter tot mala minime
cogitemus? Diu est enim quod vox divina minatur: sed nullatenus
hominum pertinacia mutatur. Coelestis olim intentatur ultio; et nulla
hominum adhibetur satisfactio. Dei proximat ira; et tepide agitur
poenitentia. Venturum Prophetae testantur supplicium; et raro ab
hominibus Dei imploratur auxilium. Quapropter, dilectissimi,
moneo, ut vel jam mundo finiente humana finiatur malitia, soliusque
Dei toto nisu quaeratur misericordia. Non vos jam divitiarum onera ad
terram premant, quia cito hic omnia relinquemus: nec pariter et
Christum velimus habere et saeculum; sed spreto saeculo liberi
festinemus ad coelum.
|
|