|
Reminiscamur quam gravia sunt scelera quae commisimus, quamque
dira inferni supplicia quae timemus; et juxta qualitatem culpae
medicamentum adhibeamus poenitentiae. Cogitemus quod secundum
Apostolum, Nihil in hunc mundum intulimus, nihilque ex eo morientes
auferre poterimus (I Tim. VI, 7). Nudi nati sumus, nudi
utique morituri: quidquid autem hic inventum est, hic procul dubio
relinquetur. Opera tantummodo bona si hic egerimus, ipsa nobiscum ad
coelos portabuntur; imo nos ipsa ad coelum portabunt. Tanquam
peregrini ergo sola sufficientia contenti, illas divitias nobis hic
acquiramus, quas nobiscum ad paradisi patriam feramus. Deum super
omnia diligamus; quia revera impium est eum non diligi, cui vicem
rependere non possumus, etiam et cum diligimus. Quid enim nos impii
pio Domino retribuere poterimus pro omnibus quae retribuit nobis
(Psal. CXV, 12); quia nullis nostris praecedentibus meritis
tanta nobis praestitit indignis, ut nos a jugo dirae dominationis
redimeret? De sede paternae majestatis ad nos descendit, injurias in
terris pertulit, probra sustinuit, mortem indebite subiit: et haec
quidem omnia patienter sustulit, ut nobis humilitatis et patientiae
exempla monstraret; unde et sequentibus se discipulis dixit, Discite
a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29).
Oportet igitur ut quemadmodum ille pro nobis, ita et nos cuncta
adversa quae nobis propter peccata nostra eveniunt, aequanimiter
toleremus; ut patientiae fructum in vita aeterna capere possimus.
Urgeamus ergo, fratres, cursum nostrum, dum tempus habemus: odiamus
hunc mundum, quem diu possidere non possumus. Nulla jam nos malorum
operum contagia polluant: sed divinus nos aspectus semper a peccatis
arceat. Si enim homines nostri similes peccatores et ex eodem luto
formatos, ne nos peccantes inspiciant, erubescimus; quanto magis
aeternum et solum sine peccato omnipotentem Deum revereri ac timere
debemus, qui non solum facta, sed etiam cogitationes considerat et
videt? Hunc ergo quotidie timeamus, hujus reverentiam nobiscum semper
feramus: sicque nos spes indulgentiae erigat, ut metus gehennae semper
affligat. Ante omnia et super omnia charitatem habeamus,
reminiscentes praecepti Domini quo dicitur, Habete in vobis sal, et
pacem habete inter vos (Marc. IX, 49). Et illud: Mandatum
novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34). Nam
et alibi dicitur, Habete charitatem quod est vinculum unitatis
(Coloss. III, 14). Et iterum, Estote imitatores Dei sicut
filii charissimi, et ambulate in dilectione (Ephes. V, 1 et
2). Et iterum, Omnis amaritudo et ira et indignatio tollatur a
vobis cum omni malitia (Id. IV, 31). Et, Sol non occidat
super iracundiam vestram (Ibid., 27). Nempe sicut nullum
proficit in vulnere medicamentum, si sit intus ferrum; ita nihil
proficit illius oratio, in cujus pectore mortiferum versatur odium.
Habeamus, fratres, charitatem: quia si illam habuerimus, omnibus
virtutibus replebimur: si vero charitatem non habuerimus, quidquid
boni habere videmur, totum perdimus. Nec in arrepto bene agendi
proposito penitus lassescamus: praecipue cum Dominus dicat, nullum
ponentem manum in aratro et respicientem retrorsum, dignum esso regno
coelorum (Luc. IX, 62). Respicere autem retrorsum, nihil
aliud est quam in eo quemquam poenitere quod coeperit bonum, et rursum
mundanis desideriis obligari. Denique ab spe veniae nulla nos malorum
quantitas revocet: quia quamvis gravis sit culpa humana, largior
nihilominus est misericordia divina. Unde per Psalmistam dicitur,
Multa est apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio
(Psal. CXXIX, 7). Et iterum, Cor contritum et humiliatum
Deus non spernit (Psal. L, 19).
|
|