CAPUT 27

Haec nos, fratres, diebus ac noctibus memoria refoveat, haec nos praecepta frequenter sollicitent. Debitum vitae finem jam jamque adfuturum putemus: vicinumque speremus mortis diem, quem longinquum esse nescimus. Modo emendemus quod deliquimus; ne tunc poenitere incipiamus quando jam non valebimus. Erit quidem et in inferno poenitentia, sed omnino infructuosa. Erit ibi poenitentia dolorem habens, sed medicinam non habens: ibique nullatenus poterit a Deo promereri quod petit, qui hic noluerit audire quod Deus jussit. Ideoque, charissimi, quantum possumus, praeceptis Dei in omnibus obtemperemus; ut ibi praemium muneris capiamus. Ipsi, dum licet, hic nos castigemus, ipsi nobiscum de actibus nostris rationem faciamus: ipsi nos judici nostro accusemus, atque emendationem nostram non ad extremum vitae differamus: sed quoties in peccatis labimur, per poenitentiam resurgamus, ac totis viribus voluptates pessimas carnisque illecebras vincentes, illud omnimodis praecaveamus: quoniam quotidie ad mortem properamus, et dum nescimus securique consistimus, repente mors venit. Ibi ergo festinemus ubi jam non timetur, et ubi nos sancti omnes suscipere vel videre desiderant, ubi nos rex coelestis Christus et superni cives Angeli expansis charitatis brachiis exspectant. Ibi, inquam, festinemus, ubi sine fine vivamus, et ubi angelicis agminibus consortes esse possimus. Ita postremo in exsilio hujus mundi agamus, ut ad futurum judicium cum secura conscientia bonis operibus ornati veniamus: ibique gratissimum Deo munus nostras animas offeramus: ut pro hoc commercio ab eo aeternitatis beatitudinem accipere et in saeculum saeculi gloriari possimus. Haec nos, charissimi, mandata hactenus quasi lac vobis gustanda porreximus: et ecce modo sub testimonio Dei et sanctorum Angelorum qui nos loquentes audiunt, absolvimus debitum nostrum, eoelestia vobis praecepta tradentes. Amodo jam vestrum est cogitare, quatenus et admonitio nostra effectum habeat salutis, et vos semper voluntatem Dei facientes ab omni vos malo custodiatis, atque demum liberi ab omni contagione peccati ad regna coelestia tripudiantes pervenire possitis: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per cuncta saecula saeculorum. Amen.