|
Rogo vos, fratres charissimi, et cum grandi humilitate admoneo,
ut intentis animis auscultare velitis, quae vobis pro salute vestra
suggerere volo. Omnipotens enim scit Dominus, quod prompta erga vos
charitate ista vobis profero: quae si non fecero, procul dubio reus
debiti tenebor. Vos ergo non pro mea parvitate, sed pro vestra quae
dico salute libenter suscipite; ita duntaxat, ut quae aure
suscipitis, opere compleatis: ut et ego de meo obsequio, et de vestro
profectu merear vobiscum gaudere in coelesti regno. Si cui forte
displiceo, quod tam frequenter praedicare vobis contendo, rogo non
mihi molestus existat, sed magis periculum meum consideret, et audiat
Dominum terribiliter comminantem sacerdoti, Si non annuntiaveris
iniquo inquitatem suam; ipse in iniquitate sua morietur, sanguinem
autem ejus de manu tua requiram. Si autem annuntiaveris impio, et
ille non fuerit conversus ab iniquitate sua, et a via sua impia; ipse
quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti
(Ezech. XXXIII, 8 et 9). Et illud: Clama, ne cesses;
quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum
(Isai. LVIII, 1). Considerate ergo, fratres, quia oportet
me sine cessatione vestros animos ad tremendum Dei judicium, et ad
desiderandum coeleste praemium excitare: ut vobiscum pariter merear in
Angelorum consortio perpetua pace gaudere.
|
|