|
Ideoque rogo ut diem judicii semper pertimescatis, et diem mortis
suspectum quotidie ante oculos habeatis. Considerate quales eritis
praesentandi conspectibus Angelorum, vel qualem pro meritis
vicissitudinem recepturi: si poteritis in illo die illibatum referre,
quod in Baptismo promisistis. Mementote, quia tunc pactum cum Deo
fecistis, atque abrenuntiare vos diabolo et omnibus operibus ejus in
ipso Baptismo promisistis. Qui potuit, tunc ipse per se et pro se
haec respondit: qui vero non potuit, fidejussor pro eo ad ejus vicem
ista Deo promisit, ille scilicet qui eum de sacro fonte suscepit.
Considerate ergo quale pactum cum Deo fecistis: et requirite apud
vosmetipsos, si post ipsam promissionem opera maligni diaboli, cui
renuntiastis, secuti estis. Abrenuntiastis enim diabolo et omnibus
pompis et operibus ejus, id est, dolis, sortibus, auguriis,
furtis, fraudibus, fornicationibus, ebrietatibus et mendaciis. Haec
sunt vere opera et pompae ejus. Promisistis e contra credere vos in
Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum
Dominum nostrum, natum ex Maria virgine, passum sub Pontio
Pilato, tertia die resurrexisse a mortuis, ascendisse ad coelos.
Promisistis deinde credere vos et in Spiritum sanctum, sanctam
Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem, et vitam aeternam. Haec procul dubio cautio et
confessio vestra, quam tunc promisistis, semper apud Deum tenetur.
Quapropter vos, charissimi, moneo, ut ista confessio vel promissio
vestra semper in vestra teneatur memoria; ut hoc quod christiani
vocamini, non ad judicium vobis sit, sed potius ad remedium.
|
|