|
Nam ideo christiani facti estis, ut semper opera christiani
faciatis, id est, ut castitatem ametis, luxuriam et ebrietatem
fugiatis, humilitatem teneatis, superbiam detestemini; quia Dominus
Jesus Christus humilitatem et ostendit exemplis, et docuit verbis,
dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis
requiem animabus vestris (Matth. XI, 29): invidiam etiam
respuatis, charitatem invicem habeatis, et semper de futuro saeculo et
de aeterna beatitudine cogitetis, et plus pro anima quam pro corpore
laboretis: quia caro pauco tempore erit in hoc mundo; anima vero si
bene egerit, sine fine regnabit in coelo; at si male, sine
misericordia ardebit in inferno. Qui vero non cogitat nisi de ista
tantummodo vita, animalibus et bestiis similis est. Non ergo vobis
sufficit, charissimi, quod christianum nomen accepistis, si opera
christiana non facitis. Illi enim prodest quod vocatur christianus,
qui semper Christi praecepta et mente retinet, et opere perficit; qui
furtum scilicet non facit, qui falsum testimonium non dicit, qui nec
mentitur nec perjurat, qui adulterium non committit, qui nullum
hominem laedit vel odit, sed omnes sicut semetipsum diligit; qui
inimicis suis malum pro malo non reddit, sed magis pro ipsis orat; qui
lites non concitat, sed discordes ad concordiam revocat. Haec enim
praecepta ipse Dominus Jesus Christus per semetipsum in Evangelio
dignatus est tradere dicens: Non homicidium facies, non adulterabis,
non furtum facies, non falsum testimonium dices, non perjurabis, et
fraudem non feceris. Honora patrem tuum et matrem. Et diliges
proximum tuum sicut te ipsum (Id. XIX, 18 et 19). Et,
quodcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis; haec
est enim Lex et Prophetae (Id. VII, 12). Et adhuc majora
his, sed valde fortia atque fructifera dedit mandata dicens, Diligite
inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos: orate pro
persequentibus et calumniantibus vos. Ecce forte mandatum, et videtur
hominibus durum; sed magnum habet praemium. Audite quale: Ut
sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V,
44, 45). O quanta gratia! Per nos servi digni non sumus, et
per inimicorum dilectionem filii Dei efficimur. Ideo ergo, fratres,
et amicos diligite in Deo, et inimicos diligite propter Deum. Qui
enim diligit proximum, sicut Apostolus dicit, legem implevit (Rom.
XIII, 8). Nam qui verus christianus vult esse, haec ei necesse
est praecepta custodire: si enim non custodit, ipse se circumvenit.
Ille itaque bonus christianus est, qui nulla phylacteria vel
adinventiones diaboli credit, sed omnem suam spem in solo Christo
ponit: qui peregrinos tanquam ipsum Christum cum gaudio suscipit,
quia ipse dicit, Hospes fui, et suscepistis me; et, Quamdiu
fecistis hoc uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV,
35, 40). Ille, inquam, bonus christianus est, qui hospitibus
lavat pedes, et tanquam parentes charissimos diligit; qui juxta quod
habet, pauperibus eleemosynam tribuit; qui ad ecclesiam frequentius
venit, et oblationem quae in altari Deo offeratur exhibet; qui de
fructibus suis non gustat, nisi prius Deo offerat, qui stateras
dolosas et mensuras duplices non habet, qui pecuniam suam non ad usuram
tribuit, qui et ipse caste vivit, et filios suos vel vicinos docet ut
caste et cum Dei timore vivant, et quoties sanctae solemnitates
adveniunt, ante dies plures castitatem etiam cum propria uxore
custodit, ut secura conscientia ad Domini altare possit accedere; qui
postremo symbolum et dominicam orationem memoriter tenet, et filios ac
familiam eadem docet. Qui talis est, sine dubio verus christianus
est; sed et Christus in ipso habitat, qui dixit, Ego et Pater ad
eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV,
23). Similiter et per prophetam dicit, Ego inhabitabo in eis, et
inter eos ambulabo, et ero illorum Deus (Levit. XXVI, 12).
|
|