CAPUT 4

Ecce audistis, fratres, quales sint christiani boni: ideo quantum potestis, cum Dei adjutorio laboretis, ut nomen christianum non sit falsum in vobis. Sed ut veri christiani esse possitis, semper praecepta Christi et cogitate in mente, et implete in operatione. Redimite animas vestras de poena, dum habetis in potestate remedia. Eleemosynam juxta vires facite, pacem et charitatem habete, discordes ad concordiam revocate, mendacium fugite, perjurium expavescite, falsum testimonium non dicite, furtum non facite. Oblationes et decimas Ecclesiae offerte, luminaria sanctis locis juxta quod habetis, exhibete. Symbolum et orationem dominicam in memoria retinete, et filiis vestris insinuate. Filios etiam quos ex Baptismo suscepistis, docete et castigate, ut semper cum timore Dei vivant; scitote vos fidejussores pro ipsis apud Deum esse. Ad Ecclesiam quoque frequentius convenite, sanctorum patrocinia humiliter expetite, diem dominicam pro reverentia resurrectionis Christi absque ullo opere servili colite, sanctorum solemnitates pio affectu celebrate. Proximos vestros sicut vosmetipsos diligite: quod vobis vultis ab aliis fieri, hoc et vos aliis facite; quod vobis non vultis fieri, nulli faciatis. Charitatem ante omnia habete; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Estote hospitales, humiles, omnem sollicitudinem vestram projicientes in Deum, quoniam ipsi cura est de vobis (Id. V, 7). Infirmos visitate, carceratos requirite, peregrinos suscipite, esurientes pascite, nudos vestite, hariolos et magos fugite. Sit vobis aequalitas in pondere et in mensura, sit statera justa, justus modius, aequusque sextarius: nec plus quam dedistis repetatis, neque usuras pro fenerata pecunia a quoquam exigatis. Quod si observaveritis, securi in die judicii ante tribunal aeterni judicis venientes dicetis, Da, Domine, quia dedimus; miserere, quia misericordiam fecimus: nos implevimus quod jussisti, tu redde quod promisisti.