|
Ante omnia autem illud denuntio atque obtestor, ut nullas
Paganorum sacrilegas consuetudines observetis, non caragios , non
divinos, non sortilegos, non praecantatores; nec pro ulla causa aut
infirmitate eos consulere vel interrogare praesumatis: quia qui facit
hoc malum, perdit Baptismi sacramentum. Similiter et auguria vel
sternutationes observare nolite, nec in itinere positi aliquas aviculas
cantantes attendatis: sed sive iter, sive quodcumque opus arripitis,
signate vos in nomine Christi, et symbolum et orationem dominicam cum
fide et devotione dicite; et nihil vobis nocere poterit inimicus.
Nullus christianus observet qua die domum exeat, vel qua die
revertatur; quia omnes dies Deus fecit. Nullus ad inchoandum opus
diem et lunam attendat. Nullus in calendis januarii nefanda et
ridiculosa, vetulas, aut cervulos, aut jocticos faciat, neque mensas
per noctem componat, nec strenas aut bibitiones exerceat superfluas.
Nullus christianus in pyras credat, neque in cantu sedeat; quia opera
diabolica sunt. Nullus in festivitate sancti Joannis aut sanctorum
solemnitatibus solstitia, aut balationes , vel saltationes aut cantica
diabolica exerceat. Nullus nomina daemonum, aut Neptunum, aut
Orcum, aut Dianam, aut Herculem, aut Minervam, aut Geniscum ,
aut caetera hujusmodi inepta credere aut invocare praesumat. Nullus
diem Jovis absque sanctis festivitatibus, nec in maio nec in ullo
tempore in otio observet, neque dies tiniarum vel murorum, aut vel
unum omnino diem, nisi tantum dominicam diem. Nullus christianus ad
fana, vel ad petras, vel ad fontes, vel ad arbores, aut ad cancellos
, vel per trivia luminaria faciat, aut vota reddere praesumat.
Nullus ad colla vel hominis vel cujuslibet animalis ligamina dependere
praesumat, etiamsi a clericis fiant, etsi dicatur quod res sancta
sit, et divinas lectiones contineat: quia non est in eis remedium
Christi, sed venenum diaboli. Nullus praesumat lustrationes facere,
nec herbas incantare, neque pecora per cavam arborem vel terram foratam
transire; quia per haec diabolo videtur consecrare. Nulla mulier
praesumat succinos ad collum dependere: nec in tela, vel in tinctura,
sive in quolibet opere, Minervam vel caeteras infaustas personas
nominare; sed in omni opere Christi gratiam adesse optare, et in
virtute nominis ejus toto corde confidere. Nullus si quando luna
obscuratur, vociferare praesumat; quia certis temporibus Deo jubente
obscuratur. Nec luna nova quisquam timeat aliquid operis arripere:
quia Deus ad hoc lunam fecit, ut tempora designet (Gen. I,
14), et noctium tenebras temperet; non ut alicujus opus impediat,
aut dementem hominem faciat, sicut stulti putant, qui a daemonibus
invasos a luna pati putant. Nullus dominos solem aut lunam vocet,
neque per eos juret: quia creatura Dei sunt, et necessitatibus
hominum jussu Dei inserviunt. Nullus sibi proponat fatum vel
fortunam, aut genesim , quod vulgo nascentia dicitur; ut dicat,
Qualem nascentiam attulit, taliter erit: quia Deus vult omnes
homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim.
II, 4), atque in sapientia omnia dispensat, sicut disposuit ante
mundi constitutionem. Praeterea quoties aliqua infirmitas evenerit,
non quaerantur praecantatores, non divini, non sortilegi, non
caragii, neque per fontes, aut arbores, vel bivios diabolica
phylacteria exerceantur: sed qui aegrotat, in sola Dei misericordia
confidat, et Eucharistiam corporis ac sanguinis Christi cum fide et
devotione accipiat, oleumque benedictum fideliter ab Ecclesia petat,
unde corpus suum in nomine Christi ungat; et, secundum apostolum,
oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus (Jacobi
V, 15); et non solum corporis, sed etiam animae sanitatem
accipiet: complebiturque in illo quod Dominus in Evangelio promisit,
dicens, Omnia enim quaecumque petieritis in oratione credentes,
accipietis (Matth. XXI, 22). Ante omnia ubicumque estis,
sive in domo, sive in itinere, sive in convivio, verba turpia et
luxuriosa nolite ex ore vestro proferre: quia, sicut Dominus in
Evangelio pronuntiat, de omni verbo otioso quod locuti fuerint
homines, reddent rationem in die judicii (Matth. XII, 36).
Ludos etiam diabolicos, vel vacillationes , vel cantica Gentilium
fieri vetate. Nullus christianus haec exerceat, quia per haec paganus
efficitur: nec enim justum est, ut ex ore christiano, ubi sacramenta
Christi mittuntur, et quod decet Deum semper laudare, cantica
diabolica procedant. Ideoque, fratres, omnes adinventiones inimici
toto corde respuite, et supra dicta sacrilegia cum omni horrore
fugite. Nulli creaturae praeter Deum et sanctos ejus venerationem
exhibeatis: fontes vel arbores, quos sacrivos vocant, succidite;
pecudum similitudines , quas per bivia ponunt, fieri vetate, et ubi
inveneritis, igne cremate. Per nullam aliam artem salvari vos
credatis, nisi per invocationem Domini et crucem Christi. Nam illud
quale est, quod si arbores illae ubi miseri homines vota reddunt,
ceciderint, non ex eis ligna ad focum deferunt? Videte quanta est
stultitia hominum, si arbori et insensibili et mortuae imependunt
honorem, et Dei omnipotentis praecepta contemnunt.
|
|