|
Non ergo coelum, non terram, nec ullam omnino creaturam praeter
Deum ullus adorandam credat: quia omnia ipse solus condidit atque
disposuit. Altum quidem coelum est, ingens terra, immensum mare,
pulchra sidera: sed pulchrior et immensior sit necesse est qui haec
creavit. Si enim haec quae videntur, tam incomprehensibilia sunt, id
est, varii fructus terrae, pulchritudo florum, diversitas pomorum,
genera animalium, alia super terram, alia in aquis, alia in aere;
apum quoque prudentia, ventorum flatus, nubium rores, tonitruorum
fragores, temporum vices, dierum noctiumque varius recursus, quae
omnia nullatenus mens humana potest aestimatione comprehendere: si ergo
haec talia sunt quae videmus, et nullatenus comprehendimus; qualia
aestimanda sunt illa coelestia, quae nondum videmus; vel qualis omnium
horum artifex, cujus nutu cuncta creantur? Illum ergo, fratres,
super omnia timete, illum inter omnia adorate: illum ultra omnia
amate, ad illius vos misericordiam tenete, de illius clementia nunquam
desperate.
|
|