CAPUT 7

Quos bonos videtis, illos imitamini: quos malos conspicitis, castigate et corripite, ut duplicem mercedem habere possitis. Et qui hactenus idoneus a supra dictis malis vixisse cognoscitur, gaudeat quidem et Deo gratias agat, ac de caetero observet, et perseverare in bonis actibus festinet: qui vero usque nunc mala opera exercuit, cito se corrigat, et ex toto corde poenitentiam agat, antequam de hac luce discedat: quia si sine poenitentia mortuus fuerit, non ibit in redemptionem, sed praecipitabitur in gehennam ignis, unde nunquam exiet in saecula saeculorum. Quapropter omnes alloquor, viris et feminis dico, corrigat se unusquisque, vitia sua dum potest emendet, mala opera quae gessit poenitendo expiet. Nullus se inebriet, nullus in convivio cogat alium plus bibere quam oportet: quia vino multo deditos vehementer Apostolus redarguit dicens, Neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Nullus in qualibet minima causa diaboli sequatur adinventiones: nullus, sicut dictum est, observet egrediens et ingrediens domum, quid sibi occurrat, vel si aliqua vox reclamantis fiat, aut qualis avis cantus garriat, vel quid etiam portantem videat: quia qui haec observat, ex parte paganus dignoscitur. Qui vero haec contemnit, prophetam sibi gratuletur clamare, Beatus vir cujus est Dominus spes ejus, qui non respexit in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5). Hinc et Apostolus monet: Omne, inquit, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi facite (Coloss. III, 17). Prorsus ergo recedendum est a cunctis hujuscemodi observationibus. Mathematici spernendi, auguria horrescenda, somnia contemnenda; quoniam, sicut Scriptura testatur, vana sunt. Unde et per Moysen praecipitur: Non augurabimini, inquit, non observabitis somnia, nec ad magos declinabitis (Levit. XIX, 26, 31). Oportet ergo, ut et vos haec tota mente observetis: et si quos cognoscitis vel occulte aliqua phylacteria exercere, expedit ut nec cibum cum eis sumatis, nec ullum consortium cum illis habeatis (I Cor. V et 11). Ista ergo omnia spernentes, ad Dei vos auxilium conferte, et de ejus misericordia nunquam desperate. Omni die dominico ad ecclesiam convenite, et ibi non causas aut rixas vel otiosas fabulas agatis: sed lectiones divinas cum silentio auscultate; et pro Ecclesiae pace, vel pro peccatis vestris orate. Qui enim in ecclesiis fabulari non timet, et pro se et pro aliis redditurus est rationem: dum nec ipse verbum Dei audit, nec alios audire permittit. De talibus quippe Dominus in Evangelio dicit: Vae vobis, hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines; vos non introitis, nec introeuntes sinitis intrare (Matth. XXIII, 13). Judices etiam qui praeestis, justissime judicate: nihil in judicio injuste agatis, nec munera super innocentes accipiatis, non ad personam attendatis, nec res alienas rapaci fortitudine tollatis; quia de vestris quid vel super noctem agatur, nescitis. Pauperem vel advenam nullatenus in judicio opprimatis, timentes illud quod Veritas dicit: Quia in quo judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Id. VII, 2). Cavete semper ne de vobis propheta dicat, Vae qui potentes estis in hoc mundo, qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum (Isai. V, 22, 23, 20). Labia vestra loquuntur mendacia, et manus vestrae plenae sunt iniquitate, facta est vobis veritas in oblivionem, et justitia fugit a vobis (Id. LIX, 3, 15, 14).