|
Paulino Forojuliensi seu Aquileiensi patriarchae erit tandem
aliquando restitutus hicce liber, auctoritate Colbertini cujusdam
optimae notae et antiquissimae scripturae codicis. Scribebat sub
octavi saeculi finem Paulinus Forojuliensis, anno saeculi noni
secundo forte vel tertio denatus. Mox vero ipsi in saeculo eodem nono
ademptum videmus hoc opus, ut supponeretur Augustino. Nam
Theodericense exstat annorum, nisi fallimur, octingentorum exemplar,
titulum hunc a prima manu scriptum in fronte libri habens: Liber
exhortationis sancti Augustini ad quemdam comitem charissimum sibi.
Citatur a Gratiano, de Poenit. dist. 2, cap. Si quis;
ibique, uti et apud Trithemium, Augustini ad Julianum comitem
epistola nuncupatur: quo sub titulo etiam inter Augustini epistolas
locum habuit in prima editione earum Amerbachiana. Et quidem liber in
caeteris fere codicibus Mss. quos Theodericensi posteriores omnes
invenimus, ad quemdam comitem sibi amicissimum praenotatur: cui titulo
favet illud quod in capite 62 legitur, Cujus (judicis Christi)
palatium auro argentoque nullus episcopus, nec abbas, nec comes
corrumpere poterit. At Juliani comitis nomen vix unus et alter codex
in libri fine adscriptum habet. Et vero suspicamur missum potius
librum ad Aericum ducem sive comitem, quae dignitatum nomina de eodem
promiscue usurpata olim esse reperies in Vita sancti Eligii, lib.
2, cap. 59, et in lib. 1 Chronici Casauriensis. Suspicionem
hanc injecit Alcuinus in epist. 94, sic Aerico scribens: Plura
tibi, vir venerande, de christianae pietatis observatione forte
scripsissem, si tibi doctor egregius et pius coelestis vitae
praeceptor, Paulinus meus praesto non esset, de cujus corde emanat
fons viventis aquae in vitam salientis aeternam. Illum habeas tibi
salutis aeternae consiliatorem. Legerat Paulinus Prosperi, seu
verius Juliani Pomerii opus de Contemplativa vita, quo ex fonte ea
fere omnia hausit, quae hic a capite decimo ad vigesimum usque
comprehenduntur. Recognovimus hunc librum ad veteres codices
Theodericensem, Pratellensem, Audoenensem, Cygirannensem,
Corbeiensem, Victorinum et alios, quorum ope glossemata in editis
hinc inde inspersa aut removimus omnino, aut ad calcem paginarum,
inter lectiones Variantes transtulimus, aut certe appositis ansulis
separavimus. Sed praesertim subsidio fuit ad abstergenda errata
praestantissimus ille bibliothecae Colbertinae codex, aevo ipso
Paulini, sicuti videtur, exaratus: quo in codice liber hunc in modum
inscribitur: Sermo beati Paulini Forojuliensis episcopi. Cuidam
amico suo in saeculo militanti pacem et prosperitatem, salutem et
gaudium sempiternum optat in Domino Jesu Christo Salvatore nostro.
|
|