CAPUT IX. Justitia. Scripturarum studium.

Sanctitas vero in justitiae operibus constat. Justitia vero duobus modis adimpletur: ut quae prohibita sunt ab eo, non faciamus; et quae jussa sunt ab eo, faciamus, juxta Prophetam: Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Omnis enim sanctorum Librorum series ad nostram salutem scripta est: et hoc maxime nostris auribus intonat, et iterum atque iterum replicat, quid sit homini cavendum, vel quid sequendum. In quibus Libris tua Dignitas optime exercere se novit: quia per illos nobis loquitur ipse Deus et Dominus noster, et piae voluntatis nobis demonstrat affectum. Recognoscamus et recogitemus, quali honore nobis illius legatio sit accipienda. Quid si a rege legatio aut indiculus ad nos veniret, numquid non mox aliis curis postpositis prompta voluntate et cum omni devotione litteras acciperemus, et legentes implere satageremus? Et ecce de coelo Rex regum et Dominus dominantium, imo et Redemptor noster, per Prophetas et Apostolos dignatus est nobis dirigere litteras suas: non ut aliquod servitium sibi necessarium nobis demandet, sed quae ad salutem et gloriam nobis prodesse possint innotescat.