|
Proinde si aliquid in hoc saeculo possidere delectamur, Deum qui
possidet omnia, qui creavit omnia, expedita mente possideamus, et in
eo habeamus quaecumque feliciter et sancte desideramus. Sed quoniam
nemo possidet Deum, nisi qui possidetur ab eo; simus nos ipsi facti
Dei possessio, et efficietur nobis Deus possessor. Et quid potest
esse in mundo felicius, quam cui efficitur suus imperator et redemptor
census, et haereditas dignatur esse ipsa divinitas? Omnes enim ex
illo fructus percipimus, in illo et de illo semper vivimus. Quid,
rogo, homini sufficit, cui ipse Conditor non sufficit? Quid ultra
quaerit, cui omne gaudium et omnia suus Redemptor esse debet?
|
|