|
Heu! quam subtiliter nos ille antiquus hostis decipiendo fallit, et a
caecitate ante oculos mentis nostrae obducit, ne discernere valeamus
gaudia hujus saeculi, et gaudia Regis aeterni! Nam gaudere quidem
bonum est: sed qui gaudet, si non inde gaudeat unde debet, non potest
bonum esse quod gaudet. Gaudet miles terrenus honores hujus saeculi
perituros, vestes pulchras, et speciosas armillas brachio
circumdatas, coronam capiti impositam: et tale gaudium non est
aeternum, sed periturum. Gaudet et raptor, cum desiderata rapuerit.
Gaudet ebriosus, cum occasionem potationis invenerit. Gaudet
adulter, cum ad delectationem corporis fruendi meretricis pervenerit.
Gaudet perjurus, si hujus saeculi facultates jurando acquisierit.
Gaudet iracundus, si iram suam perfecerit. Et multa alia quae mens
Bonitatis tuae, frater charissime, comprehendere poterit. Et cum
sit gaudere bonum, de his atque hujusmodi tamen gaudere grande malum
est, et perducens ad mortem peccatum . Nec ullum quodlibet scelus
coram Deo tam abominabile fit, quam praeterita peccata unicuique
nostrum reminiscendo, gaudere inde et exsultare, atque in eis semper
jacere. Haec sunt quae superius diximus, unde nos gaudere vult
mundus, ut pereamus cum amatoribus hujus mundi. Haec enim gaudia
velut venena diaboli repudiare debemus; quia non solum corpora, sed et
animam perpetualiter necare festinant.
|
|