|
Quaeso, frater mi, quaeso, has diaboli sagittas ad petram quae
Christus est (I Cor. X, 4) allidens, sume scutum fidei, in
quo possis omnia tela ignea diaboli exstinguere (Ephes. VI,
16): et gaudeamus de bonis Domini, de conscientia pura, de
confessione vera et digna poenitentia, de luctu et vera tristitia,
quae non secundum saeculum mortem, sed secundum Deum salutem operatur
aeternam (II Cor. VII, 10). Eam vero quae secundum hoc
saeculum est tristitiam, firmiter Apostolus prohibet dicens, Nolite
contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die
redemptionis. Sed omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et
blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia: et estote invicem
benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo
donavit vobis (Ephes. IV, 30-32). Et quantum possumus,
solerti studio mores nostros corrigamus, et virtutes omnium bonorum
acquirere festinemus: quatenus pietatem Dei et misericordiam in
tempore opportuno consequi valeamus, et de promissione futuri illius
regni ineffabiliter gaudeamus. Haec sunt arma quae nos contra impetum
diaboli armant, et Deo commendant. Haec sunt arma quae animos
nostros confortant, muniunt atque nobilitant. Haec arma nobiscum
sunt, et intra nos Deo donante sunt. Haec sunt verae divitiae
nostrae. Nam pudicitia pudicos nos facit, et justitia justos, et
pietas pios, et humilitas humiles, et mansuetudo mansuetos, et
innocentia innocentes, et simplicitas simplices, et puritas puros, et
prudentia prudentes, et temperantia temperantes, et charitas Deo et
hominibus nos facit charos. Haec omnia bona a Deo, et a bono Deo
creata sunt.
|
|