CAPUT XIII. Mundi contemptus. Concupiscentia triplex in protoplastorum peccato.

Et ideo si in illo esse volumus, quod esse debemus; sicut sanctus Joannes apostolus dicit, quomodo ille ambulavit, ita et nos spiritualiter ambulemus (I Joan. II, 6). Quid est ambulare sicut Christus ambulavit, nisi contemnere vanitatem et felicitatem hujus saeculi, et non timere adversa pro nomine illius pati? Speremus quae promisit, et sequamur quo ipse praecessit. Non nos ullo modo ab amore Christi separet hujus saeculi miserabilis dulcedo, neque excusatio, uxoris aut filiorum gratia scilicet, nec multa auri argentique possessionum delectatio, dum terribiliter contestatur nobis sanctus Joannes apostolus, dicens, Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (Ibid., 15, 16). Haec sunt quae a paradiso deliciarum in hoc miserabile exsilium Adam et Evam projecerunt. Quia nisi dilectio Dei ab eis defecisset, nunquam diligere coepissent male suadentis serpentis consilium, imo nec credidissent. Et concupiscentia carnis ab eis impleta est, quod de ligno vetito gustaverunt; et concupiscentia oculorum, quod sibi aperiri oculos cupierunt; et ambitio saeculi, quod se fieri posse quod Deus est, crediderunt. Et ideo volens nos omnes Apostolus ab his tribus generibus mortis cavere, dixit, Omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi.