CAPUT XIV. Quibus gradibus in peccatum lapsi sint.

Et ut facilius, frater mi, Bonitas tua intelligat, si placet, qualiter illi primi homines, Adam scilicet et Eva, commiserunt tam grande peccatum, pandam, quatenus gratia Domini nostri Jesu Christi te ab hoc semper cavere concedat; quia in illis duobus originaliter totum damnatum est genus humanum. Illi enim non ederent de ligno prohibito, nisi concupissent; nec concupissent nisi tentati, nec tentarentur nisi deserti, nec desererentur a Deo, nisi ipsi prius deseruissent Deum, nec illi Deum desererent, nisi superbirent, et similitudinem Dei ad quam facti erant, damnabiliter neglexissent. Pro quo morbida eorum corpora contraxerunt mortem, et juxta sententiam Domini eo die creduntur mortui, quo in eis poenaliter facta est necessitas moriendi.