CAPUT XV. Adam vel Christum imitari quid sit.

Haec paulo ante diximus de primis hominibus, ut lapsum et damnationis eorum evadere possimus exemplum sive supplicium: quia quamvis ex Adam simus carnaliter nati, non ipsum tamen debemus imitari, sed Christum Dominum nostrum, in quo renati sumus per Baptismum et vivimus. Quid est imitari Adam, nisi carnalibus concupiscentiis ac desideriis morte nos perpetua occidi? Et quid est imitari Christum, nisi carnalibus concupiscentiis ac desideriis in nobis mortificari, et cum ipso qui nos pretio sui sanguinis redemit, feliciter regnare? Et si quando in Adam fuimus, omnes in ipso cecidimus; ita quia jam in Christo esse coepimus, omnes cum illo spiritualiter resurgamus: et ut totum dicam, Adam nobis abstulit paradisum, et Christus donavit regna coelorum, et corpus suum pro nobis peccatoribus tradidit. Christus enim mortuus est pro peccato, non suo, sed nostro: unusquisque autem nostrum non omnium moritur peccato, sed suo.