CAPUT XVII. Quid secundum carnem vivere.

Nec simus carnales, id est, carnaliter in hoc saeculo viventes; quia Apostolus dicit, Si secundum carnem vixeritis, moriemini (Rom. VIII, 13). Igitur ille secundum carnem vivit, qui secundum seipsum vivit: quia ipse homo est, et vivit, et secundum se ipsum vivit, id est, pergit quo vult, dormit quando vult, et quamdiu vult; loquitur quae vult, et cui vult , et ubi vult; manducat ac bibit quando vult, et quantum vult; ridet et jocatur turpiter inter quos vult, et quando vult. Postremo quidquid naribus suave est, quaerit; quidquid tactu blandum, quidquid oculis delectabile, quidquid corpori suo jucundum, exercet ac sequitur, qualiter vult, et quando vult; quia omnia licita et illicita carnaliter vult Delectatur in vestimentis pulcherrimis et equitibus et armis, sicut vult, et quando vult: et sic non secundum Deum, sed carnaliter vivit et delectatur: et omnia desideria carnis suae perficit sicut vult, et quando vult.