|
O mi frater, si cupias scire, quamvis ego nesciam, quam
perfectissima atque plenissima est justitia; Deum toto corde amare,
illique tota adhaerere voluntate, qui est summum bonum. Summum vero
amare bonum, summa est beatitudo. Qui Deum amat, bonus est: si
bonus, ergo et beatus, quem quanto quis ardentius amat, tanto melior
efficietur. Quatenus hoc beatissimo bono abundare te faciat,
charissime frater, ipse qui est hoc bonum; quotidianis precibus,
integro cordis desiderio eum, etsi indignus, deprecari studeam .
|
|