CAPUT XIX. Peccatum nullum sine superbia. Superbia et cupiditas una sunt semper.

Et ut evidenter ostendamus, ipsa est omnium peccatorum initium, et finis, et causa: quia non solum peccatum est ipsa superbia, sed etiam nullum peccatum potuit, aut potest, aut poterit esse sine superbia. Si quidem nihil aliud omne peccatum est, nisi Dei contemptus quo ejus praecepta contemnimus: et hoc nulla res alia persuadet homini, nisi superbia. Porro superbia et cupiditas in tantum unum est malum, ut nec superbia sine cupiditate, nec sine superbia possit cupiditas inveniri. De superbia namque nascuntur haereses, schismata, detractiones, invidiae, irae, rixae, dissensiones, contentiones, animositates, ambitiones, elationes, praesumptiones, jactantia, verbositas, vanitas, inquietudo, mendacium, perjurium, et caetera hujusmodi, quae dinumerare per singula longum est. Cupiditas quoque facit homines gulosos, intemperantes, ebriosos, avidos, rapaces, fornicarios, adulteros, stupratores, incestos, flagitiosos, et alia innumerabilia, per quae diabolus genus humanum praecipitare solet. Per superbiam namque et cupiditatem diabolus dicit, In coelum conscendam (Isai. XIV, 13): Christus cum humilitate dicit, Humiliata est in terra anima mea (Psal. XLIII, 25). Diabolus per superbiam et cupiditatem dicit, Ero similis Altissimo (Isai. XIV, 14): Christus per humilitatem, cum esset in forma Dei, exinanivit semetipsum formam servi accipiens, humiliavit se, Patri factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 6-8). Diabolus per superbiam et cupiditatem dicit, Supra astra Dei exaltabo solium meum (Isai. XIV, 13): Christus cum humilitate dicit, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Diabolus cupidus et superbus per Pharaonem loquitur, dicens, Nescio Dominum, et Israel non dimittam (Exod. V, 2): Christus cum humilitate dicit, Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax; sed novi eum, et mandata ejus servo (Joan. VIII, 55). Diabolus superbus et cupidus dicit, Mea sunt flumina, et ego feci ea (Ezech. XXIX, 9): Christus cum humilitate dicit, Non possum a me ipso facere quidquam; sed Pater meus in me manens, ipse facit opera (Joan. V, 30; XIV, 10). Diabolus superbus et cupidus dicit, Mea sunt omnia regna mundi, et gloria eorum, et cui volo do ea (Matth. IV, 8): Christus cum dives esset, pro nobis factus est pauper, ut ejus inopia nos divites redderemur (II Cor. VIII, 9). Diabolus superbus et cupidus dicit, Sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os atque ganniret (Isai. X, 14): Christus cum humilitate dicit, Similis factus sum pelicano solitario. Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Psal. CI, 7, 8). Diabolus per superbiam et cupiditatem dicit, Exsiccavi vestigio pedum meorum omnes rivos aggerum (Isai. XXXVII, 25): Christus cum humilitate dicit, Num quid non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones Angelorum (Matth. XXVI, 53)? Et ut ad ultimum concludam, Diabolus cum ruina magna per superbiam et cupiditatem ad infernum praecipitatur: Christus cum humilitate ad coelos elevatur. Ideo, frater charissime, paucos tibi diabolicae fraudis laqueos et sanctae humilitatis gradus descripsi, ut facilius tibi subjectos valeas docere, quomodo vel qualiter hos evadant, atque per humilitatem regna coelorum possideant. Et nos si volumus perficere nostri certaminis cursum, et ad aeternam beatitudinem pervenire; caveamus imprimis cupiditatem malam, et superbiam diabolicam, et cum omni humilitate Christi conemur sequi vestigia. Et si quis militans imperatori terreno, omnibus jussis ejus obedire decertat; quanto magis militaturus Imperatori coelesti, debet custodire praecepta coelestia?