|
Frater mi, frater mi, animam tuam ad evigilandum excita, et nullus
eam praegravet somnus. Miles terrenus quocumque loco mittitur,
paratus ac promptus est, neque se uxoris aut filiorum gratia excusare
poterit: multo magis miles Christi sine impedimento hujus saeculi
imperatori suo Domino Jesu Christo debet obedire, qui ipsum pretioso
sanguine suo redemit. Tu miles terrenus contra hostem visibilem pergis
ad pugnam; cum illo vero hostis invisibilis quotidie dimicare non
cessat. Tu contra corpora inimici tui pugnare decertas, armis utens
carnalibus; illius vero adversus diabolum est colluctatio cum armis
spiritualibus. Tu in praelio galeam ferream gestas in capite; sed
illius galea Christus est. Tu ne vulnereris, loricam indutus es;
sed ille, pro lorica, Christi charitate est vestitus. Tu contra
inimicum tuum lanceas et sagittas emittis; ille contra inimicum suum
humilitatem et salubria verba dirigere studet. Tu donec pugnam
perficias, arma a temetipso non projicis, ne ab adversario
vulnereris; ille nunquam debet esse inermis, quia illius hostis tuo
est callidior. Tuus hostis ad tempus dimicat; illius vero hostis
quamdiu in corpore consistit, cum illo pugnare non cessat. Tua arma
laboriosa et gravia sunt ad portandum; illius vero arma suavis ac levia
sunt. Tu pro labore terreno terrenum accipis donativum; ille vero pro
labore spirituali coeleste accipiet praemium. Tu ornamento armillarum
brachia decoraris; ille virtutum ornamenta animae suae a Christo
decorem accipit. Semper enim coeleste donum a Christo exspectat, qui
terrenam hujus saeculi pompam projicit. Vae nobis, si jugum Christi
suave a nobis repellimus, et quidquid grave ac onerosum est animae
nostrae supponamus nos ad portandum; et dum diligimus periculum,
incidamus in mortem.
|
|