|
Ideo, frater charissime, consideremus quis est qui nos pretioso
sanguine redemit, et quid ei debeamus, qui nos cum tanta penuria
redemit. Si terrenos parentes cum tanto affectu diligimus, qui parvo
tempore pro nobis sustinuerunt laborem: nonne magis nobis coelestis
Pater noster amandus est, qui pro nobis cruci affixus est? Nam
quidquid parentum nostrorum circa nos fuit obsequium, ejus est
beneficium: qui et antequam nasceremur in hoc saeculo, sua providentia
parentes nobis praeparavit, quorum obsequio nutriremur , et ubera
matris lacte implevit, unde nutriremur. Ergo magis omnibus diligamus
Redemptorem nostrum, qui et nos et parentes nostros propriis manibus
finxit; et cuncta bona quae erga nos geruntur quotidie, ejus
misericordiae, non nostris viribus adscribamus. Jubet enim Scriptura
parentes nostros ut propria viscera diligere, si tamen accedere nos ad
servitium Christi non prohibeant; si autem prohibuerint, nec
sepultura a nobis illis debetur (Luc. IX, 59). Christus
diligendus est super parentes nostros; quia non nobis tribuunt parentes
ea quae Christus. Ipse enim dixit in Evangelio, Qui amat patrem
aut matrem aut filios aut agros plus quam me, non est me dignus
(Matth. X, 37). Quanto quisque eum plus amat, tanto felicior
et beatior efficietur. In tantum enim nos amavit, ut etiam pro nobis
mori dignatus sit: et manus ejus, quae virtutes plurimas faciebant,
clavis pro nostra redemptione affixae sunt: et ori mellifluo, quo
salutaris doctrina profluxit, fel pro cibo impii porrexerunt: et qui
neminem laesit, caesus est; et qui nullum maledixit, opprobria et
maledicta pro nobis pertulit. Haec omnia perpessus est, ut nobis
vitam aeternam donaret. Et cum nobis tanta beneficia praestet, nihil
quaerit a nobis, nisi ut diligamus eum; et animas nostras et corpora
impolluta ei servemus, ut ille in nobis semper habitet, et nos in illo
permaneamus. Non enim postulat a nobis aurum, neque argentum, neque
pallia, neque vestes pretiosas, neque armillas, neque agros, et
caetera hujusmodi: sed nos ipsos quaerit, in nobis requiescere cupit.
|
|