CAPUT XXII. Amor proximi. Pacificus et invidus.

Accedamus ergo ad eum ut vitam aeternam habeamus. Habeamus in nobis dilectionem Dei et proximi: quia qui diligit proximum, legem implevit; qui autem e contrario odit, homicida est (I Joan. III, 15). Qui diligit fratrem suum, in tranquillitate est cor ejus: fratrem vero odiens, tempestate circumdatus est. Vir mitis et benignus, etiamsi patitur mala, pro nihilo ducit: iniquus autem, etiam parvum verbum audiens a proximo, contumeliam arbitratur. Qui charitate plenus est, tranquillo animo et serenissimo vultu procedit: vir odio plenus ambulat iracundus. Tu autem, frater charissime, ne moveas cuiquam scandalum in vita tua: [rem quae ad te non pertinet, aliis tractandam dimitte: et nisi rogatus vel interrogatus, enoda te inde, et quod soli Deo est placitum judica, et injustas aliorum sententias, si aliter non potes, evita, et misericordiae locum da :] et non quod tibi utile, sed quod illi placitum sit facias. Quod tibi non vis fieri, ne proximo tuo cupias evenire (Tob. IV, 16). Si eum videris in bonis actibus conversantem, congratulare ei, et illius gaudium tuum ducito: et si aliquid adversum patitur, illius tristitiam tuam deputa . Ne simulato corde unquam diligas proximum tuum; quia in his Deus ad iracundiam provocatur. Qui enim amplectitur pacem, in mentis suae hospitio mansionem praeparat Christo; quia Christus pax est, et in pace requiescere vult. Virum autem iracundum, invidum, detractorem, mendacem, superbum, omnibus modis exsecratur Deus. Invidus autem vir similis est navi quae jactatur fluctibus maris, in perturbatione est semper, ut lupus rapax insanit inaniter, in miseria detinetur, et tabescens ad nihilum redigitur, semper furore plenus, particeps daemoniorum efficitur. Homo pacificus securam possidet mentem: totus est ab Angelorum agmine munitus et fructu jucunditatis repletus, gaudens et delectans in Domino. Omnia ejus in pace versantur. Discordiam fugat, secreta mentis suae illuminat. Consortium Angelorum merebitur, et regnum aeternae beatitudinis perpetualiter obtinebit.