CAPUT XXIII. Virtutes animae.

Ne, quaeso, frater mi, fabulosa arbitreris Dei praecepta, aut quasi a me edita, dum ex fonte Salvatoris nostri sunt emanata. Ne frangat animam tuam ulla adversitas vel prosperitas mundi a praeceptis et a mandatis Dei, et a charitate quae est in Christo Jesu Domino nostro. Nam virtus est animae tuae, Deum diligere, et odire illa quae Deus non diligit. Virtus est animae tuae patientiam sectari, et ab omni impatientia declinare. Virtus est animae tuae, castitatem tam corporis quam animae custodire. Virtus est animae tuae, vanam hujus mundi gloriam contemnere, et omnia caduca, calcare, et pro illius amore qui te redemit, dum vivis in corpore, laborare. Virtus est animae tuae, humilitati studere, et superbiam abominari. Virtus est animae tuae, iram et furorem cohibere ac reprimere. Virtus est animae tuae, ab omni stultitia declinare, et sapientiam divinam amplecti. Virtus est animae tuae, omnem delectationem carnis subjicere, et mentem tuam ad Christum erigere. Has ergo virtutes facile et perfacile potuisses obtinere, si saecularium curam, et caducas ac terrenas res devitare voluisses, et nihil amori Christi praeposuisses.