|
Dic mihi, quaeso, frater mi, qualis profectus est in pulchritudine
carnis. Nonne sicut fenum aestatis ardore percussum arescit, et
paulatim decorem pristinum amittit? Et quando mors venerit, dic
mihi, quaeso, quanta remanebit in corpore pulchritudo? Tunc
recognosces, quia vanum est quod antea inaniter diligebas. Cum
videris totum corpus intumescere, et in fetorem esse conversum, nonne
claudes nares tuas, ne sustineas fetorem fetidissimum? Ubi, quaeso,
erit tunc suavitas luxuriae, et conviviorum opulentiae? ubi blandorum
verba, quae corda audientium molliebant? ubi sermones dulces, qui
amaritudinem amantibus infundebant? ubi immoderatus risus et jocus
turpis? ubi effrenata et inutilis laetitia? Iste est finis
pulchritudinis carnis et oblectationis. Mundus enim peribit, et
concupiscentia ejus (I Joan. II, 17). O quam felicissimum
bonum est, et quam valde felicissimum, splendidam pulchritudinem
Christi amare, et radiis fulgoris ejus pectora nostra illustrare, et
omnem obscuritatem a nobis expellere!
|
|