|
Aliena debent esse a nobis omnia vitia mala, dum haereditas nostra
Christus esse vult: ideo quia incerti sumus de talibus, prosternamus
nos humiliter in conspectu pii Patris nostri, et peccata nostra cito
producamus in medium, ut deleat ea ipse Pater noster coelestis. Et
cum confessi fuerimus, non nos justificemus orantes, ne sicut
Pharisaeus ille discedamus condemnati (Luc. XVIII, 11,
12). Memoremus Publicanum illum, et ita oremus, ut veniam
delictorum consequi mereamur. Clamor cordis nostri pulset ad aures
omnipotentis Dei; quia in pura mente placabitur in tempore orationis.
|
|