CAPUT XXVIII. Serpentis proprietas. Orationis fructus.

Omnem malitiam cordis projiciamus a nobis, et remittamus in nobis peccantibus . Est denique genus serpentis, quod cum coeperit ire ad bibendum aquam, antequam veniat ad fontem, evomit omne venenum. Imitare et tu hunc serpentem in hac parte, secundum evangelicum Domini nostri Jesu Christi praeceptum, ubi ait, Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16): et omne venenum irae amarum evome, et remitte conservis tuis, ut tibi dimittantur a Domino peccata tua, sicut Evangelium praecipit: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Et qualem cupis erga te esse Deum, talis esto ipse conservo tuo. Et omne opus quodcumque inchoaveris facere, primum invoca Deum, et gratias ei age: et cum consummaveris illud, similiter fac. Invoca Deum ex toto corde tuo, et invenies eum: et cum inveneris, ne dimittas eum, ut conjungatur mens tua in amore ejus. Hoc, mi frater, stude in vita tua, et orationem tuam puram offer Christo Domino. Ne cogitationes hujus saeculi superfluae conturbent cor tuum, neque in diversa rapiatur mens tua. Memento enim te sub Dei stare conspectibus, qui occulta cordis perspicit, et secreta mentis tuae novit. Vigilanter ergo et assidue assiste in conspectu Dei in tempore orationis: ut imminentem diaboli tentationem facilius possis effugere. Si enim cogitationes hujus saeculi malae et sordidae turbant cor tuum, et cogunt illicitum aliquid perpetrare, per orationes puras et vigilias sanctas depellentur ab anima tua. Oratio namque grandis munitio est animae. Per orationes purissimas omnia nobis utilia tribuuntur a Domino, et cuncta noxia effugantur. Et ut ne diutius de hac disputem vel immorer, sicut ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis et orationibus interior homo nutritur, et pascitur. Pasce, quaeso, animam tuam spiritualibus cibis, id est, fide, spe, charitate, et reliquis virtutibus per quas intelligas Deum amare, et ejus praecepta servare: ut cum extrema dies tibi venerit, Angeli pacis te suscipiant, et de potestate diaboli eripiant, et merearis sanctorum consortio in beata requie perfrui, et vitam aeternam cum omnibus sanctis possidere. Nam certissime scis, quia possessio regni coelorum promissa est tibi; sed vide ne ab ea extraneus efficiaris.