CAPUT II. Hominis in creatione praerogativae. |
Tu vero, charissime frater, intellige, quia consilio sanctae Trinitatis et opere majestatis divinae creatus es: ex primoque conditionis honore intellige quantum debeas Conditori tuo, dum tantum mox in conditione dignitatis privilegium praestitit tibi Conditor aeternus, ut tanto eum ardentius amares, quanto mirabiliorem te ab eo esse conditum intelligeres. |