CAPUT XXX. Ut cupiditatis mala caveat.

Cupidus enim vir animam suam venalem habet: si invenerit tempus ut concupiscat alicujus aurum aut argentum, seu vestes pulchras, vel etiam cujuslibet mulierem pulchram facie, pro nihilo perpetrat homicidium; et ut quis effundit aquam in terram, ita est ei effundere sanguinem proximi sui. Plurimae animae in mortis periculum inciderunt propter cupiditatem, et multi Domino jubente ob hoc lapidati sunt. Saül enim alienus a Deo effectus est propter avaritiam: et ad extremum de culmine regali expulsus, ab inimicis suis peremptus est (I Reg. XV). Et de multis multa dicere potuissem, sed sapienti pauca sufficiunt. Dominus vero noster et Salvator voluit de cordibus Pharisaeorum pecuniarum amorem excludere: sed quia erant cupidissimi, salutaria Domini verba deridebant. Nam et illum divitem quem Dominus ad regna coelorum provocavit, amor pecuniarum eum intrare non permisit (Matth. XIX, 22). Sed et Judae pectus avaritiae flamma exarsit, ut Dominum cunctorum bonorum largitorem, in manus traderet impiorum (Id. XXVI, 15). Avarus enim vir inferno est similis. Infernus enim quantoscumque devoraverit, nunquam dicit, Satis est: sic etsi omnes thesauri confluxerint in avarum, nunquam satiabitur.