|
Ideo, frater mi, omnibus qui in domo tua sunt praecipe ab hoc vitio
cavere. Melius est enim ut ex paupertate sua pusillum quis tribuat
indigentibus, quam multum ex injusta acquisitione. Unusquisque juxta
quod habet, porrigat. Tantum enim expetitur ab unoquoque eorum,
quantum ei Deus dedit. Nec enim ab eo plus exigit, quam quod ipse
dedit. Eleemosyna cum iniquitate acquisita , abominabilis est coram
Deo, et acceptum est ei quod fuerit fideliter acquisitum. Sunt enim
nonnulli, qui diripientes aliena, facere se simulant eleemosynam: et
cum alios premant, aliis se misereri fingunt. Si autem ex proprio
labore dederint, gratum et acceptum erit Deo.
|
|