CAPUT XXXII. Humiliter omnia, nihil superbe agat. Familiam a vitiis deterrere.

Et roga eos, ut in omnibus operibus suis humiliter coram Deo agant quidquid eis agendum sit: quia non erit gratum Deo, quidquid homo facit cum superbia. Quod autem humiliter fit, hoc est ei acceptum. In omnibus operibus sint humiles: quia humilitas virtutum sublimitas est: nec ad regnum coelorum quislibet veniet, nisi per humilitatem. Multorum autem temporum labores, et orationes, et eleemosynae, jejunia et vigiliae, si cum superbia finem habuerint, pro nihilo apud Deum computantur. Acceptus est Deo vir humilis, et in se Deum gestat. Jam paulatim superius disseruimus de superbiae malo; sed propter tibi subjectos, necessarium hunc locum inveni, ut contra sagittas diaboli discant clypeum humilitatis erigere. Superbus autem Deo est odibilis, diabolo similis. Humilis licet habitu vilis sit, gloriosus tamen est virtutibus apud Deum. Superbus autem, etsi decorus et clarus videatur aspectu, tamen apud Deum operibus vilis est: et verbis et gestis, et vultu et incessu semper ejus dignoscitur superbia et levitas. Cupit se semper laudari ab hominibus, et bonis quibus alienus est praedicari se vult: non se patitur cuiquam esse subjectum, sed semper inter suos pares primatum cupit tenere, et in majorem gradum ascendere: et quod meritis obtinere non potest, adulando et detrahendo vult invadere. Et sicut navis est absque gubernatore cum jactatur fluctibus, ita et superbus levis circumfertur, instabilis per omnes actus suos. Humilis autem ultimum se judicat, et blando vultu intuens, coram Deo eminens apparet: et cum omnia fecerit, dicit, Servus inutilis sum, et nihil se fecisse testatur. Et Deus divulgat opera ipsius, et profert in medium, mirificatque facta illius, et exaltat, et clarum facit eum, et in tempore precum suarum quod postulat impetrare apud Deum potest. Haec et his similia sola humilitas obtinet apud Deum; quia ipsa est sessio et delectabile cubile Domini nostri Jesu Christi, qui ait, Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum et paventem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? et iterum, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Annuntia, quaeso, tuis, et dicito eis, quia Deus superbis resistit: et, Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacobi IV, 6; I, 20). Fornicatores et adulteros ipse Deus judicabit in die judicii (Hebr. XIII, 4). De perjuriis: Vir multum jurans non effugiet peccatum, nec recedet plaga de domo ejus (Eccli. XXIII, 12). Detractio, fornicatio est animae. Et Psalmista, Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar (Psal. C, 5). Discordiam, ut Salomon cecinit, detestatur Dominus, dicens, Septimum est quod detestatur anima mea; id est, qui seminat inter fratres discordiam (Prov. VI, 16, 19).