CAPUT XXXIII. Eucharistiae sumptio. Confessio ei praemittatur.

Haec sunt cibi et pocula mortis animae nostrae. Ab his pietas Domini nostri Jesu Christi nos liberet, et se ipsum nobis edendum tribuat, qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam in semetipso (Joan. VI, 41, 55). Sed unusquisque antequam corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi accipiat, se ipsum probet, et secundum Apostoli praeceptum, sic de pane illo edat, et de calice bibat: quia qui indigne manducat corpus et sanguinem Domini, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI, 28, 29). Quando enim eum accipere debemus, ante ad confessionem et poenitentiam recurrere debemus, et omnes actus nostros curiosius discutere: et peccata obnoxia si in nobis senserimus, cito festinemus per confessionem et veram poenitentiam abluere; ne cum Juda proditore, diabolum intra nos celantes, pereamus, protrahentes et celantes peccatum nostrum de die in diem.