|
Et si quid male aut nequam cogitavimus, et de eo poenitentiam agamus,
et velociter illud de corde nostro eradere festinemus. Ne velimus
dicere, Non est hoc grande peccatum quod cogitavi. Heu,
insipientes! quare non intelligimus, quia in conspectu Domini
cogitationes nostrae, antequam in opus procedant, manifestae et
apertae sunt? Dicit enim Psalmista, Scrutans corda et renes Deus
(Psal. VII, 10); et iterum, Dominus scit cogitationes
hominum (Psal. XCIII, 11). Et alibi idem psalmista,
Intellexisti cogitationes meas de longe, semitam meam et funiculum
meum investigasti (Psal. CXXXVIII, 3). Ne quaeso,
permittamus in nobis cogitationes pravas, neque tanquam minima
negligamus; quia qui spernit minima, paulatim defluit (Eccli.
XIX, 1). Non spernamus morsum serpentis, ne venenum ejus
conspergatur in corda nostra: quia quamvis venenum vita sit serpentis,
tamen mors est hominis. Abscindamus virgulta spinarum de agro cordis
nostri, ne defigant in nobis altas radices. Scimus enim quod cor
nostrum ager est Domini nostri Jesu Christi: excolamus eum
coelestibus disciplinis, et non sinamus in agro tanti imperatoris
seminari zizania: sed cunctis floribus virtutum decoremus; quia in his
delectatur omnipotens Deus, sicut in Canticis canticorum legitur:
Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1), id est,
Ego decus mundi, virginitas humilium
|
|