|
Et semper atque semper caro nostra subjecta sit animae, et sicut
ancilla famuletur dominae suae. Ne praebeamus vires illicitas corpori
nostro, ne committat bellum adversus spiritum nostrum: sed semper
subjecta sit caro, ut obtemperet jussis sancti Spiritus. Neque
incrassari permittamus ancillam, ne contemnat dominam suam; sed
omnibus jussis ejus et obsequiis mancipetur. Sicut enim equis frena
sunt imponenda; ita corpora nostra jejuniis et orationibus sunt
infrenanda. Nam quemadmodum aurigae, si frena laxaverint, per
praecipitia ducuntur; ita et anima cum ipso corpore, si ei frenum non
imposuerimus, ad inferni praecipitia delabitur. Simus ergo boni et
edocti aurigae corpori nostro, ut per viam rectam possimus incedere.
|
|