|
Escae enim nimiae non solum animas, sed etiam corpora nostra plurimum
laedunt, et ad infirmitatem perducunt. Solet enim per nimiam ciborum
aviditatem et poculi intemperantiam frangi stomachi fortitudo, necnon
et abundantia sanguinis et cholerum et plurimae aegritudines escarum
largitate contrahi. Sicut enim animae et corpori sunt ista contraria,
ita medela est utrisque temperantia jejunii. Et si non per omne
tempus, saltem sacratissimos dies jejuniorum, quantum possumus cum
Dei adjutorio, delicias mundi et ciborum opulentiam fugiamus: ne
quando, quod avertat Deus, cruciati in flamma, quaeramus guttam
aquae, et nullum refrigerium consequamur.
|
|