CAPUT XXXVII. Ebrietatis mala.

Fugiamus ebrietatem, ne in crimen luxuriae incurramus, quia Apostolus praecipit nobis, non nos inebriare vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Vinum enim nobis Deus ad laetitiam cordis, non ad ebrietatem donavit. Bibamus ergo non quantum gula exigit, sed quantum naturae imbecillitas postulat. Ne igitur quod ad medelam corporis nostri tributum est, ad perniciem deputemus. Annuntia, quaeso, tuis in domo tua subjectis, quod plerique per vinum homicidia et fornicationes perpetraverunt, nec ipsam mortem recusaverunt, alii per vinum a daemonibus capti sunt. Nec est aliud ebrietas, quam manifestissimus daemon. Ebriosus putat se aliquid optimum gerere, cum fuerit ad praecipitia devolutus. Per vinolentiam armatur ad maledicta et convicia proximorum, et immutatur mens ejus, et lingua balbutit. Hujusmodi enim vir cum se putat bibere vinum, bibitur a vino. Plurimi namque homines per vinum maximam debilitatem contraxerunt, nec potuerunt consequi pristinam firmitatem, quia non temperaverunt gulae ardorem. Sicut enim piscis cum avidis faucibus properat ut glutiat escam, repente hamum intra fauces reperit: ita et ebriosus intra se vinum suscipit inimicum, quod intra eum, mox impellit ad omne opus nefandissimum; et sic homo rationalis capitur, ut irrationale animal.