|
Tu autem, frater mi, omnibus domesticis tuis et tibi subjectis
praecipe, ut se sobrios exhibeant, et iterum propter abstinentiam in
superbiam se non erigant, sed omnia temperate, juste, pie et
religiose secundum Dei adjutorium faciant: quia non solum pro nobis
clericis, sed etiam pro omni genere humano, qui praedestinati sunt ad
vitam aeternam, Christus sanguinem suum fudit: nec solum nobis, sed
etiam omnibus laicis ejus ex toto corde praecepta servantibus regnum
coelorum promissum est. Grandis namque confusio est animabus
laicorum, qui dicunt, Quid pertinet ad me libros Scripturarum
legendo audire vel discere, vel etiam frequenter ad sacerdotes et
ecclesias sanctorum recurrere? Dum clericus fiam, faciam ea quae
oportet clericis facere. Quare non intelligit, quia panem et vinum,
et omnia hujus terrae bona, et regni felicitatem aequaliter vult
participare, et aequali labore jugum Christi ferre non vult? Quid
prodest talibus una parte in hoc saeculo esse sublimes, et alia
prostratos; in una parte fulgere auro et pretiosis vestibus, et in
alia miseriis hujus saeculi et vitiorum caligine occupari? Non sit
tibi aliqua sollicitudo de laici habitus persona; quia non est
personarum acceptio apud Deum. Similiter enim mandata Dei
servantibus laicis coeleste palatium patet, veluti clericis et
sanctimoniali habitu praeditis. Dum non est Judaeus neque Graecus,
non est servus neque liber, sed omnia et in omnibus Christus:
quicumque in corpore illius est, magnus est. Insere te ipsum suo
sancto corpori, ut sis membrum nobilissimi capitis. Ama ex toto corde
caput tuum, et membra capitis illius. Quomodo potest manus manui
inimica esse, vel pes pedem odisse, vel caetera membra suae juncturae
non congaudere ? Crescere debent in virum perfectum, in augmentum
corporis Christi. Omnis enim clericus et laicus, qui pretioso
sanguine Christi redemptus est, qui baptismo Christi tinctus est,
debet humiliter ambulare et perseverare in Spiritu sancto: quia nihil
prodest christianum se respondere verbis, et factis negare, dum
corruptus est mente et spiritu. De talibus in Evangelio ipsa Veritas
dicit, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in
regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis
est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Et
in alio loco propheta increpando dicit, Populus hic labiis me
honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13).
Nam civitas si fuerit in una parte munita, et ex alia destructa,
aditum ad se hostibus praebet. Et navis si fuerit fortiter compagibus
solidata, et unam habuerit tabulam perforatam, aquae fluctibus
mergitur in profundum. Omnibus enim laicis, clericis, monachis
aequaliter convenit fidem, spem, charitatem, humilitatem habere, et
Deo ex toto corde servire, veram confessionem facere, et dignam
poenitentiam agere: quia clementissimus Dominus confugientibus ad
poenitentiam ignoscit.
|
|