CAPUT III. Idem tractatur argumentum.

Nec hoc solum, quod consilio sanctae Trinitatis sic excellenter a Conditore conditus es, sed etiam quod ad imaginem et similitudinem suam ipse Creator omnium te creavit: quod nulli alii ex creaturis, nisi soli homini concessit. Et haec est imago unitatis et trinitatis omnipotentis Dei, quam anima tua habet in se: primum, quia secundum Dei donum vivit ac sapit; secundum, quia ad imaginem sui Conditoris creata est: tertium, licet unus appelleris homo, tamen tres habes a Patre et Filio et Spiritu sancto concessas dignitates, id est, intellectum, voluntatem, et memoriam. Quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, dum dicitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis (Matth. XXII, 37). In his enim tribus imaginem Conditoris nostri mirabiliter gerit in sua natura noster interior homo, ex quibus quasi excellentioribus animae dignitatibus jubemur diligere Conditorem, ut quantum a nobis intelligitur diligatur; et quantum diligitur, semper in memoria quae recepit, habeatur . Nec solum sufficit nobis Deum intelligere, nisi fiat in amore ejus voluntas nostra: imo nec hoc sufficit, nisi cum memoria et voluntate opus addatur.