|
Semper ante oculos nostros versetur ultimus dies, et cum diluculo
surrexerimus, ne ad vesperam nos confidamus pervenire; et cum in
lectulo membra deposuerimus, de lucis non confidamus adventu: et
facillime poterimus corpus nostrum a vitiis et concupiscentiis malis
refrenare. Semper cor nostrum promissa coelestia meditetur, omnia
terrena quae possidemus in futuras coelestis regni mansiones
transferamus: ut cum ibi provecti fuerimus, fruamur bonis
coelestibus. Nam credimus quia cum a carnis vinculo anima nostra
fuerit absoluta, si bene et recte coram Deo vixerimus, mox in
occursum nostrum Angelorum chorus occurret, omniumque Sanctorum
agmina in nostros miscebuntur amplexus, et ad adorandum verum judicem
perducent. Si dum in corpore vivimus, sicut dixi, quae Deo sunt
placita faciamus, tunc erit nobis pax in circuitu, et summa
securitas: nec timebimus ultra diaboli ignita jacula, nec ullum
quemlibet inimicum, qui cupit animas nostras jaculare ; non ferrum,
non ignem, non faciem truculentam tortoris, non famem, non sitim,
non ullam carnis aegritudinem. Non ultra adversabitur caro spiritui,
nec ullum timebimus periculum: sed cum carnis abjecerimus sarcinam,
tunc Spiritus sanctus tribuet nobis in coelestibus mansionem, cui nos
paulo ante intra corporis nostri hospitium feceramus mansionem: et
laeti gaudentesque futuri judicii diem exspectabimus, in quo singulorum
animae pro suis actibus recipient merita.
|
|