CAPUT XLIII. Compunctio. Perfectio non in annis, sed in animis.

Simus in malitia parvuli, et viri perfecti in sensu. In quibusdam nos exhibeamus senes, in quibusdam juvenes: quia parvuli est ludere, perfecti autem lugere. Nam praesens luctus laetitiam generat sempiternam. Omne autem quidquid immoderatum est, dissolutionem efficit animae, et negligentem erga Dei praecepta: nec delicta sua facile potest ad memoriam revocare, et obliviscens ea, non se instigat ad poenitentiam, et ita paulatim ab omnibus bonis cadit. Nullum habebit accessum cordis compunctio, ubi fuerint immoderata vitia et concupiscentiae malae. Ubi autem fuerint lacrymae, ibi spiritualis ignis accenditur, qui secreta mentis illuminet. Nullus nos saeculi amor ab amore Christi segreget, et totae nostrae cogitationes ad praemia futurae patriae tendant, et de coelestibus meditentur. Haec est gloria tua, haec est perfectio cursus certaminis tui. Perfectus enim dicitur, non qui in aetate, sed qui in sensu perfectus est. Nec ulli cuilibet obest puerilis aetas, si fuerit mente perfectus: nec senilis proderit aetas, si fuerit parvulus sensu. Nam et David cum puer esset et perfectus, cor et mentem habebat in Domino defixam, et ob hoc in regem electus est. Et Saül cum senili esset aetate, quia in se malignam nequitiam habuit de culmine regali expulsus est (I Reg. XVI). Dominus vero et Salvator noster a senioribus crucifigitur, et ingressus Jerosolymam a parvulis collaudatur. Nam et arbor si multorum annorum fuerit infructuosa, exciditur: si autem fuerit novella et fertilis, colitur, ut magis ampliorem proferat fructum. Ideo has similitudines pono, ut nec juvenis nec senex in domo tua de salute sua, vel etiam de operibus suis confidat; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).