|
Perfectorum autem virorum consortio fruere, et a verbis eorum ne
avertas aurem tuam, et in eorum consilio delectetur anima tua: verba
enim vitae sunt verba hominum Deum timentium, et incolumitas animae
iis qui ea libenter audiunt et attendunt. Sicut sol oriens effugat
caliginem, ita sanctorum doctrina a sensibus nostris expellit
tenebras. Evita, quaeso, viros superbos, invidos, detractores,
mendaces, perjuros, et salutem suam negligentes, qui mortui sunt
virtutibus, et laetantur in propriis voluptatibus, ut gaudiis careant
divinis. Non dico, ut vel unum talem in domo tua habeas: sed etiam
ubicumque tales esse audieris, hos devita. Cum ejusmodi hominibus
nulla tibi commixtio vel familiaritas sit: nec velis cum eis
sermocinari; si non valeas, Domino miserante, eos ab errore suo
revocare. Nam saepe per ovem unam morbidam polluitur totus grex: et
modica pars fellis magnum dulcorem vertit in amaritudinem. Nam talis
si in habitu videatur tibi clarus ac nobilis, et dulcia tibi verba
proferat; operibus tamen si agat tecum contrariis, magis nocet illius
talis factura, quam placeat ex verbis figura; non enim ex verbis, sed
ex virtutibus homo probatur.
|
|