|
Sic et tu sis apud Deum probatus, et omnia pro Christi amore
libenter sufferas, et pro tribulationibus carnalibus, quando tibi
eveniunt, non frangatur animus tuus, nec vigorem patientiae tuae res
hujus saeculi caducae molliant. Sed time potius Deum, si a proposito
tuo retardaveris: et quando te peccati obnoxium senseris, ad
poenitentiam converti non confundaris: quia qui poenitebit hic, in
novissimo non poenitebit. In omnibus actibus et cogitationibus tuis
placeas Deo, nec studeas placere alteri, nisi ad aedificationem
animae. Et in omni opere quod cogitas facere, primum cogita Deum:
et si secundum Deum est quod cogitas, diligenter examina: et si est
rectum coram Deo, perfice illud; si vero adversum fuerit repertum,
amputa illud ab anima tua. Et omnia per consilium sapientum facito:
ut opera tua et gressus tui secundum Domini voluntatem dirigantur. In
omni oratione et obsecratione Domini voluntatem in te, non tuam,
deprecare fieri: et secundum Apostoli praeceptum, orare sine
intermissione oportet (I Thess. V, 17), et sanctas manus sine
ira et disceptatione ad Deum levare.
|
|