CAPUT XLVI. Beneficum esse in omnes.

Misericors est Dominus; et misericordiam in se sperantibus praestat. Non illi misericordia opus erat, qui nullum habuit peccatum, qui Angelos fecit, et Archangelos praeposuit: sed ut nos misericordiam ab illo consequamur, eleemosynas dedit. Non illi eleemosyna necessaria fuit, cujus sunt omnia regna coelorum, qui constituit Dominationes, Principatus, Virtutes, Potestates, sed ut nos eleemosynis nostris participes regni coelorum efficeret. Patiens et pacificus est Dominus, ut patientia et pace sua mundum totum, qui in maligno positus erat, reconciliaret Deo. Et nos patientes et pacifici sine ira et disceptatione simus, si ad Deum volumus pervenire. Et ad omnes homines faciamus bonum: ad omnes dico, non per partes, non ad unum vel ad duos aut ad tres, sed ad omnes homines. Christus enim non pro sanctis tantum passus est; sed pro peccatoribus et impiis et sceleratis ascendit crucem, et passione sua omnes nos revocavit ad vitam. Non sanctis tantum dedit Deus solem et lunam et pluviam, et omnia nascentia terrae, et omnes fructus qui oriuntur in terris: sed in commune omnibus hominibus dedit illa, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Ideo omnibus hominibus dedit illa in commune, ut bonum nostrum et eleemosynae nostrae, et charitas nostra, et patientia nostra, et humilitas nostra in commune omnibus hominibus distribuatur. Quamdiu fuerimus in hoc mundo, faciamus bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10), et oremus pro inimicis nostris, et bonum pro malo restituamus.