|
Pauperes honoremus, et suscipiamus Christum in ipsis, qui dixit,
Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis
(Matth. XXV, 40): et filii Dei erimus, et haeredes Dei,
cohaeredes autem Christi, et participes regni ejus erimus (Rom.
VIII, 17); ubi nunquam moriemur, et non senescemus; ubi non
est humana natura, nec dolor ullus, nec tristitia post gaudium, nec
lux solis, nec lunae et stellarum splendor, sed Dominus noster Jesus
Christus lux erit, et sanitas, et vita, et charitas, et pax, et
gaudium, et omne bonum omnibus credentibus in se. Ibi terra
viventium, quam propheta decantaverat, dicens, Credo videre bona
Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13); id est,
praemium coeleste visurum se significat videre, et cum Christo in
perpetuum vivere et regnare, ubi nec nox ulla inspirat, nec dies
terminabitur, neque inopia videbitur, neque cupiditas apparebit, sed
perenne gaudium et sempiterna laetitia. Haec sunt promissa justorum,
et haec sunt promissiones eorum, propter quae laboraverunt et
festinaverunt, et non cessaverunt currere in bonis operibus, quamdiu
fuerunt in hoc mundo, in jejuniis, in eleemosynis, in castitate, in
continentia, in longanimitate, in patientia, in suavitate, in
benevolentia, in labore multo, in orationibus, in persecutionibus,
in fame et siti, in frigore et nuditate, in vigiliis multis pro
Christi amore, et per omnia inutiles vigilias devitaverunt. Vigiliae
autem inutiles sunt, cum quis vigilaverit circa cogitationes multas et
turpes, vel ad gerendum contrarium aliquid, vel facinus perpetrandum.
Tales vigilias devitaverunt, et sanctas vigilias arripuerunt. Hi
tales calcaverunt praesentem mundum, ut futurum regnum lucrarentur.
Non acceperunt hic promissiones vel divitias hujus saeculi
miserabiles, quae homines male eis utentes ad inferna perducunt: et
hanc praesentem patriam relinquentes, ad civitatem coelestem, cujus
artifex et conditor est Deus, intuitum animi sui praemiserunt.
Vitaverunt peccatum in verbo, in facto, in cogitatione, in visu, in
risu, in motu, in annuendo oculis, in manibus, in pedibus, in ira,
in rixa, in furore, in dissensione, in vana gloria, in superbia, in
elatione, in cupiditate, custodientes corpus suum et animas suas.
|
|