CAPUT XLVIII. Jejunium et cibus duplex.

Pariter enim duo jejunia jejunaverunt, id est, jejunium corporis et animae, hoc est, ab ira, et furore, et detractione, et blasphemia, et rixa abstinentes se: quia, sicut jam superius intimavimus, isti sunt mortiferi cibi animae; qui pascunt eam in malum, et occidunt eam morte sempiterna. Iterum cibi corporis simul et animae isti sunt, voracitas, somnolentia, fornicatio, vinolentia, securitas, suavitas, homicidium. Isti sunt cibi corporis simul et animae, qui pascunt corpus, et occidunt et gravant animam. Cibaria ista devitemus: escas autem coelestes appetamus, quae ad coelum nos trahant et deducant, sapientiam scilicet divinam, fidem robustam in Christo, benignitatem, benevolentiam, patientiam, humilitatem, virtutem, divinam laetitiam.