|
Tuo vero capiti, frater charissime, addatur gratia spiritualis
scientiae, quae mentem tuam illuminet, et ad vitam aeternam, sicut
desidero et opto, perducat. Toto etenim cordis mei affectu opto,
Deumque deprecor, ut semper ad anteriora te extendas, donec pervenias
ad sublimem perpetuae beatitudinis coronam: et animi tui nobilitatem,
quam in te optime scio, nullis amicorum consiliis, nulla saecularium
ambitione desideriorum, ab amore Christi immutari permittas. Noli
tuam bonitatem aliorum malignitate obscurare; sed ubique quantum
vales, amabilis coram Deo et omni populo appareas . Non deerit tibi
gratia adjuvantis Dei, si tibi aderit voluntas admonitionis sanctae,
quam saepius in Scripturis divinis mens bonitatis tuae attendit.
|
|