CAPUT XLIX. Iniquorum supplicia.

Sermones boni et optimi procedant ex ore nostro, sale divino conditi, ad aedificationem audientium. Dilectionem Dei et proximi, in quo tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40), semper mente meditemur, et opere perficiamus. Haec sunt mandata Christi, quae nos jubet facere. Si fecerimus ea, erimus participes regni ejus, et regnabimus cum eo: si autem non fecerimus, et ipse non dabit nobis regnum suum. Si denegamus, et ipse denegabit nos. Si non credimus, ipse fidelis permanebit: quia omnis incredulus infideliter agit, dum et vitium est hominis omnia credere, et vitium est nihil credere . Summo studio summaque vigilantia nobis est curandum, ut non audiamus a Christo judice omnium in die judicii, quod peccatores audient, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41). Vere enim diabolo est praeparata gehenna, et non omnibus hominibus, si non facimus opera diaboli. Vae his quibus praeparatus est dolor vermium, ardor flammae, sitis sine exstinctu, fletus et stridor dentium, oculorum lacrymae, tenebrae exteriores sine luce, poena inexterminabilis: ubi non est ullus honor, sive agnitio proximi, sed continuus dolor et gemitus; ubi mors optatur et non dabitur; ubi non est honor senioris et regis, nec dominus super servum, nec mater diligit filium aut filiam, nec filius honorat patrem; ubi omne malum, et omnis indignatio, et fetor, et amaritudo abundat. Haec timuerunt justi, et haec fugerunt. Rogo, supplico, iterumque deprecor, frater charissime, ut et nos Deum amemus et timeamus, et haec fugiamus: quia mors perpetua est animae nostrae, si in his perseveraverimus.