|
Tria enim sunt in hoc mundo deteriora omni malo: anima peccatoris cum
peccato perseverans, quae nigrior corvo est; et mali angeli, qui eam
rapiunt; et infernus in quem ducitur. Non sunt enim deteriora his
tribus. Eadem enim anima metu futuri judicii expavescens, et
putredinem suam inspiciens, dicit, Putruerunt et corruptae sunt
cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII,
6). Iterum tria sunt quibus in hoc mundo non sunt meliora : anima
sancti in bonis operibus perseverans, quae speciosior est sole; et
sancti Angeli, qui eam suscipiunt; et paradisus in quem ducitur,
exspectatioque regni coelestis. His tribus non sunt meliora in hoc
mundo. Angeli enim sancti delectant animam spirituali cantico, sicut
Psalmista ait: Beatus quem elegisti et assumpsisti, Domine,
habitabit in tabernaculis tuis. Replebimur in bonis domus tuae,
sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate.
|
|